BAPTISTERIUM

BAPTISTERIUM
I.
BAPTISTERIUM
Graece Βαπτιςτήριον dictum est olim, quod alias Piscina, quô nomine vas, quô Veter. Romani lavabantur, appellabatur, in frigida lavatione; quemadmodum in calida, Labrum seu Alveus. Vide supra. Apud Scriptores vero Ecclesiasticos Baptisterium, aedes vel locus est, in Aede Sacra, vel ei adiunctus, in cuius medio erat fons antiquitus, ubi Catechumeni baptizabantur. Baptisterii Basilica, Ambrosio Ep. 13. Aula Baptismatis, apud Fortunatum l. 1. Poem. 15.
Instaurata etiam sacri est Baptismatis aula,
Quô maculas veteres fons lavat unus aquis etc.
Primitus enim ad obvium flumen baptizandi ducebantur novi Fideles, ut supra vidimus, postea, Constantini M. tempore, erigi in templis Βαπτιςτήρια et sacri Fontes coepêre. Et quidem Baptisteria non nisi in maioribus Templis et Parochialibus constituta; Oratoriorum privatorum usu prohibitô, ut est in Epist. Zachariae Pontif. ad Pipinum c. 15. Sed ea fere semper exstructa erant seorsim a Templis, iisque adiuncta, ut observare est ex Paulino Ep. 12. et Natali 10. Gregorio Turonens. l. 10. Aliisque passim. In iisdem Oratoria itnerdum et Altaria exstitisse, tradit Anastasius in S. Hilaro, ubi Pontificem hunc tria fecisse Oratoria narrat, in Baptisterio Basilicae Constantinianae, S. Iohannis Bapt. S. Iohannis Euang. et S. Crucis: praeterea in Baptisterio Lateranensi Oratorium S. Stephani. Idem in Symmacho, Ad Fontem, inquit, in Basilica B. Petri, Apostoli oratorium S. Crucis ex argento, Confessionem et Crucem ex auro, etc. Quem quidem morem indicat etiam Paulinus Natali X. ubi Baptisterium sic describit:
---- ---- Mediô pietatis
Fonte nitet, mireque simul novat atque novatur.
Namque hodie bis eam geminata novatio comit,
Dum gemina Antisies gerit illic munera Christi,
In gemims adytum venerabile dedicat usus,
Castifico socians pia Sacr amenta lavacrô etc.
Idem variis adornata Baptisteria haec figuris testatur Ep. 12. quas sic describit Aegidius Mon. Aureae Vallis in Oberto Episcopo Leod. c. 18.
Fontes fecit opere fabrili,
Arte vix comparabili.
Duodecim qui sustinent
Boves, typum gratiae continent.
Materia est de mysterio,
Quod tractatur in Baptisterio.
Hic baptizat Iohannes Dominum:
Hic gentilem Petrus cornelium:
Baptizatur Craton Philosophus:
Ad Iohannem confluit Populus.
Hoc quod Fontes desuper operit,
Apostolos et Prophetas exserit.
Ubi per Fontes idem Baptisterium intelligit. Unde, quum in qualibet Civitate maiori Templo adiuncta estet cappella Baptisterii, ea quae Metropolitanae Revennati Ecclesiae adnexa est, S. Iohannis in Fonte appellata est. Quemadmodum contra Baptisterium pro Aqua baptismali ipsisque Fontibus usurpari videmus, in Libro Sacramentorum Gregorii M. Hîc mittantur duo cerei intus in Baptisterio. Ubi Ordo Rom. Hîc deponitur benedictus cereus in fontem, etc. Vide Sansovinum et Stringam, in Venetia l. 1. c. 106. et Car. du Fresue in Glossar. item in Descript Aedis Sophianae num. 82. 83. ubi de Baptisterio Sophiano: e quo etiam hoc addatur, in Baptisteriis mortuos sepeliri vetitum esse, Concil. Altisiodor. can. 14. De Baptisterio S. Ioannis, uti vocatur, e marmore magnifice exstructo, in quo ipse baptizâsse fertur, quodque etiamnum Ephesi visitur, quid sentiendum, vide Iac. Sponium Itinerar. Part. I. p. 328.
II.
BAPTISTERIUM
locus Romae in Vaticano, prope custodiam Mamertinam, hodie ostenditur cum cochlea intra aedes Pontisicias, evius usui aqua servit Sabatina, deducta ab innocentio VIII. Olim enim, qui Gentilismô eiuratô fidem Christi sequerentur, duobus in locis romae baptizari solebant, in Vaticano, ubi proin loco praefato nomen, et in Esquilino, iuxta aedem Lateranam, ubi adhuc labrum ostentatur, quod Lavacrum Constantini nominant. Georg. Fabricius Commentar. in Poêtas
Christiaeos. Item nomen Aedis sacrae, S. Iohanni Baptistae dicatae, Florentiae in Italia, e regione maximi Templi, quae tota marmorea iannas habet, quas aeneae valvae egregii operis occludunt. In eius medio Baptisterium e marmore lucidissimo positum visitur, in quo Florentini omnes Baptismi lavacrum percipiunt, neque ssibi quisquam incolarum salutaribus his aquis ringitur. Idem Car. du Fresne Glossar. Item nomen Festi Epiphaniae, apud armenos, quô diememoria Baptismi Christi recolitur, ut auctor est Willebrandus ab Oldenborg in Itinerario Terrae Sanctae, p. 137. Porro Liber, in quo ritus Baptismi et orationes describuntur, vel certe Ordo ad baptizandum, in Capitulis Caroli M. de diversis rebus A. C. 789. c. 7. apud Burchardum l. 19. c. 8. alibique passim. Obventiones tandem et Reditus Sacetdotum, ex Baptismis, in Charta Theotolonis Archiepiscopi Turon. A. C. 933. inque Tabularto Conchensi in Ruthenis Ch. 15. Apud eundem Car. du Fresne, qui plura ibidem vocis significata enarrat.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Baptisterium — Baptisterium, die von der Hauptkirche getrennte Taufkirche. Der Name scheint schon bei den römischen Thermen für Schwimmbassin gebräuchlich gewesen zu sein. Die christlichen Baptisterien sind zumeist achteckige, selten runde Bauten. Im Innern… …   Lexikon der gesamten Technik

  • Baptisterĭum — (v. gr.), 1) Badegefäß; 2) (Photisterium, Illuminatorum), seit dem 4. Jahrh. besondere kirchliche Gebäude, in denen die Taufcandidaten in der Christlichen Lehre unterrichtet u. dann an ihnen die Taufe vollzogen wurde. Die Baptisteria waren… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Baptisterĭum — (griech. Baptisterion, »Taufhaus«), der Teil der antiken Bäder, wo man warm badete; dann ein zu einer Kirche gehöriges, zur Vollziehung des Taufaktes bestimmtes Gebäude. Die Baptisterien waren rund, sechs oder achteckig oder in Kreuzform gebaut.… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Baptisterium — Baptisterĭum (grch.), Taufhaus, Taufkapelle …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Baptisterium — Baptisterium, in den Zeiten nach Constantin ein Nebengebäude der bischöfl. Kathedrale, oft von beträchtlichem Umfange, rund oder 6 oder 8eckig in Form eines Kreuzes gebaut, als Spitze ein Kuppelthürmchen, durch welches das B. sein Licht erhält;… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Baptisterium — achteckiges Baptisterium des Lateran in Rom aus dem 4. Jahrhundert …   Deutsch Wikipedia

  • Baptisterium — Bap|tis|te|ri|um 〈n.; s, ri|en〉 1. = Taufkirche 2. = Taufkapelle 3. antikes Schwimmbad [<lat. <grch. baptisterion „Badeplatz“] * * * Bap|tis|te|ri|um, das; s, …ien [kirchenlat. baptisterium < lat. baptisterium = Schwimmbecken < griech …   Universal-Lexikon

  • Baptisterium — In classical antiquity, a baptisterium ( gr. βαπτιστήριον) was a large basin installed in private or public baths into which bathers could plunge, or even swim about. [Epist. ii. 17, 11 (cited by Peck)] It is more commonly called natatorium or… …   Wikipedia

  • Baptisterium — Bap|tis|te|ri|um das; s, ...ien [...i̯ən] <über gleichbed. (kirchen)lat. baptisterium aus gr. baptiste̅rion »Badestube, Taufzelle«; vgl. ↑Baptist>: 1. a) Taufbecken, stein; b) Taufkapelle; c) [frühmittelalterl.] Taufkirche …   Das große Fremdwörterbuch

  • Baptisterium — baptisterija statusas T sritis Kūno kultūra ir sportas apibrėžtis Senovės Graikijoje – pirtis. kilmė gr. baptistērion – maudyklė; krikšto indas atitikmenys: angl. baptistery vok. Baptisterium, n rus. баптистерия …   Sporto terminų žodynas

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”